Actus contritionis

preghiere in latino

Deus meus, ex toto corde pàenitet me ómnium meórum peccatórum, éaque detéstor, quia peccándo non solum paenas a te iuste statútas proméritus sum, sed praesértim quia offéndi te, summum bonum, ac dignum qui super ómnia diligáris. Ideo fírmiter propóno, adiuvánte grátia tua, de cétero me non peccatúrum peccandíque occasiónes próximas fugitúrum. Amen.

Pange lingua e Tantum ergo

preghiere in latino

Pànge lingua gloriosi còrporis mystèrium, sanguinisque pretiòsi, quem in mundi pretium. fructus ventris generosi Rex effudit gentium. Nobis datus, nobis natus ex intacta Virgine, et in mundo conversatus, sparso verbi semine, sui moras incolatus miro clausit ordine. In suprema nocte caenae recumbus cum fratribus. Observata lege plene cibis in legalibus, cibum turbae duodenae se dat … Leggi tutto

Salve, Regina (in latino)

preghiere in latino

Salve, Regína, Mater misericórdiae, vita, dulcédo et spes nostra, salve. Ad te clamámus, éxsules filii Evae. Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte. Et Iesum benedíctum fructum ventris tui, nobis, post hoc exsílium, osténde. O clemens, o pia, o dulcis Virgo … Leggi tutto